Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 11
I Sa VulgSist 11:1  Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi.
I Sa VulgSist 11:2  Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel.
I Sa VulgSist 11:3  Et dixerunt ad eum seniores Iabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuncios ad universos terminos Israel: et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
I Sa VulgSist 11:4  Venerunt ergo nuncii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba haec, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
I Sa VulgSist 11:5  Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
I Sa VulgSist 11:6  Et insilivit Spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec, et iratus est furor eius nimis.
I Sa VulgSist 11:7  Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israel per manum nunciorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
I Sa VulgSist 11:8  Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israel trecenta millia: virorum autem Iuda triginta millia.
I Sa VulgSist 11:9  Et dixerunt nunciis qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuncii, et annunciaverunt viris Iabes: qui laetati sunt.
I Sa VulgSist 11:10  Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
I Sa VulgSist 11:11  Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
I Sa VulgSist 11:12  Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.
I Sa VulgSist 11:13  Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.
I Sa VulgSist 11:14  Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
I Sa VulgSist 11:15  Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.