Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 23
I Sa VulgSist 23:1  Et annunciaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam, et diripiunt areas.
I Sa VulgSist 23:2  Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthaeos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthaeos, et Ceilam salvabis.
I Sa VulgSist 23:3  Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?
I Sa VulgSist 23:4  Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthaeos in manu tua.
I Sa VulgSist 23:5  Abiit ergo David, et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthaeos, et abegit iumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae.
I Sa VulgSist 23:6  Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
I Sa VulgSist 23:7  Nunciatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Dominus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt.
I Sa VulgSist 23:8  Et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam: et obsideret David, et viros eius.
I Sa VulgSist 23:9  Quod cum David rescisset quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod.
I Sa VulgSist 23:10  Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:
I Sa VulgSist 23:11  Si tradent me viri Ceilae in manus eius? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet.
I Sa VulgSist 23:12  Dixitque David: Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? et dixit Dominus: Tradent.
I Sa VulgSist 23:13  Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nunciatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
I Sa VulgSist 23:14  Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quaerebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Dominus in manus eius.
I Sa VulgSist 23:15  Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
I Sa VulgSist 23:16  Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus eius in Deo: dixitque ei:
I Sa VulgSist 23:17  Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
I Sa VulgSist 23:18  Percussit ergo uterque foedus coram Domino: mansitque David in silva: Ionathas autem reversus est in domum suam.
I Sa VulgSist 23:19  Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in Colle Hachila, quae est ad dexteram deserti?
I Sa VulgSist 23:20  Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
I Sa VulgSist 23:21  Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
I Sa VulgSist 23:22  Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi, recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
I Sa VulgSist 23:23  Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. quod si etiam in terram se obstruxerit, perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
I Sa VulgSist 23:24  At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimon.
I Sa VulgSist 23:25  Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum: et nunciatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
I Sa VulgSist 23:26  Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul, et viri eius in modum coronae cingebant David, et viros eius, ut caperent eos.
I Sa VulgSist 23:27  Et nuncius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
I Sa VulgSist 23:28  Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum. propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.