Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
I Sa VulgSist 16:1  Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel? imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis eius mihi regem.
I Sa VulgSist 16:2  Et ait Samuel: Quo modo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.
I Sa VulgSist 16:3  Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
I Sa VulgSist 16:4  Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?
I Sa VulgSist 16:5  Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni, sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios eius, et vocavit eos ad sacrificium.
I Sa VulgSist 16:6  Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus eius?
I Sa VulgSist 16:7  Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum eius, neque altitudinem staturae eius: quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum hominis ego iudico: homo enim videt ea quae apparent, Dominus autem intuetur cor.
I Sa VulgSist 16:8  Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.
I Sa VulgSist 16:9  Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus.
I Sa VulgSist 16:10  Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis.
I Sa VulgSist 16:11  Dixitque Samuel ad Isai: Numquid iam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus prius quam huc ille veniat.
I Sa VulgSist 16:12  Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie. et ait Dominus: Surge, et unge eum, ipse est enim.
I Sa VulgSist 16:13  Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius: et directus est Spiritus Domini a die illa in David, et deinceps: surgensque Samuel abiit in Ramatha.
I Sa VulgSist 16:14  Spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino.
I Sa VulgSist 16:15  Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
I Sa VulgSist 16:16  Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
I Sa VulgSist 16:17  Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
I Sa VulgSist 16:18  Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo.
I Sa VulgSist 16:19  Misit ergo Saul nuncios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
I Sa VulgSist 16:20  Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hoedum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
I Sa VulgSist 16:21  Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.
I Sa VulgSist 16:22  Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis.
I Sa VulgSist 16:23  Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat. recedebat enim ab eo spiritus malus.