I SAMUEL
Chapter 21
I Sa | VulgSist | 21:1 | Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? | |
I Sa | VulgSist | 21:2 | Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam missus es a me, et cuiusmodi praecepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum. | |
I Sa | VulgSist | 21:3 | Nunc ergo siquid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. | |
I Sa | VulgSist | 21:4 | Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? | |
I Sa | VulgSist | 21:5 | Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. | |
I Sa | VulgSist | 21:6 | Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem. neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. | |
I Sa | VulgSist | 21:7 | Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. | |
I Sa | VulgSist | 21:8 | Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum. sermo enim regis urgebat. | |
I Sa | VulgSist | 21:9 | Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle. neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis, da mihi eum. | |
I Sa | VulgSist | 21:10 | Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth: | |
I Sa | VulgSist | 21:11 | dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? | |
I Sa | VulgSist | 21:12 | Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. | |
I Sa | VulgSist | 21:13 | Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae eius in barbam. | |
I Sa | VulgSist | 21:14 | Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? | |