I SAMUEL
Chapter 27
I Sa | VulgSist | 27:1 | Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in Terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo manus eius. | |
I Sa | VulgSist | 27:2 | Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. | |
I Sa | VulgSist | 27:3 | Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri eius; et domus eius; et David, et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. | |
I Sa | VulgSist | 27:4 | Et nunciatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum. | |
I Sa | VulgSist | 27:5 | Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? | |
I Sa | VulgSist | 27:6 | Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda, usque in diem hanc. | |
I Sa | VulgSist | 27:7 | Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quattuor mensium. | |
I Sa | VulgSist | 27:8 | Et ascendit David, et viri eius, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad Terram Aegypti. | |
I Sa | VulgSist | 27:9 | Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. | |
I Sa | VulgSist | 27:10 | Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Iudae, et contra meridiem Ierameel, et contra meridiem Ceni. | |
I Sa | VulgSist | 27:11 | Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Haec fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. | |