Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
I Sa VulgSist 24:1  Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
I Sa VulgSist 24:2  Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nunciaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi.
I Sa VulgSist 24:3  Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt.
I Sa VulgSist 24:4  Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant.
I Sa VulgSist 24:5  Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter.
I Sa VulgSist 24:6  Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
I Sa VulgSist 24:7  Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. Vivit dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut descendens in proelium perierit, propitius mihi sit Dominus, ut non mittam manu meam in Christum Domini.
I Sa VulgSist 24:8  Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exurgens de spelunca, pergebat coepto itinere.
I Sa VulgSist 24:9  Surrexit autem David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram, adoravit,
I Sa VulgSist 24:10  dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quaerit malum adversum te?
I Sa VulgSist 24:11  Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
I Sa VulgSist 24:12  Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea: quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te. animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam.
I Sa VulgSist 24:13  Iudicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.
I Sa VulgSist 24:14  Sicut et in proverbio antiquo dicitur: AB IMPIIS egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
I Sa VulgSist 24:15  Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
I Sa VulgSist 24:16  Sit Dominus iudex, et iudicet inter me et te: et videat, et iudicet causam meam, et eruat me de manu tua.
I Sa VulgSist 24:17  Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox haec tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:
I Sa VulgSist 24:18  dixitque ad David: Iustior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala.
I Sa VulgSist 24:19  Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
I Sa VulgSist 24:20  Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
I Sa VulgSist 24:21  Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel:
I Sa VulgSist 24:22  iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
I Sa VulgSist 24:23  Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David, et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.