Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
I Sa VulgSist 19:1  Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde.
I Sa VulgSist 19:2  Et indicavit Ionathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quaeso, mane, et manebis clam, et absconderis.
I Sa VulgSist 19:3  Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum, in agro ubicumque fuerit: et ego loquar de te ad patrem meum: et quodcumque videro, nunciabo tibi.
I Sa VulgSist 19:4  Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde.
I Sa VulgSist 19:5  Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
I Sa VulgSist 19:6  Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathae, iuravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.
I Sa VulgSist 19:7  Vocavit itaque Ionathas David, et indicavit ei omnia verba haec: et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
I Sa VulgSist 19:8  Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie eius.
I Sa VulgSist 19:9  Et factus est spiritus Domini malus in Saul. sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua.
I Sa VulgSist 19:10  Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
I Sa VulgSist 19:11  Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annunciasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:
I Sa VulgSist 19:12  deposuit eum per fenestram. porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
I Sa VulgSist 19:13  Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius, et operuit eam vestimentis.
I Sa VulgSist 19:14  Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod aegrotaret.
I Sa VulgSist 19:15  Rursumque misit Saul nuncios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
I Sa VulgSist 19:16  Cumque venissent nuncii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput eius.
I Sa VulgSist 19:17  Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.
I Sa VulgSist 19:18  David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nunciavit ei omnia quae fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth.
I Sa VulgSist 19:19  Nunciatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Ramatha.
I Sa VulgSist 19:20  Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam Spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi.
I Sa VulgSist 19:21  Quod cum nunciatum esset Sauli, misit et alios nuncios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuncios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
I Sa VulgSist 19:22  abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Naioth sunt in Ramatha.
I Sa VulgSist 19:23  Et abiit in Naioth in Ramatha, et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha.
I Sa VulgSist 19:24  Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecinit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?