I THESSALONIANS
Chapter 2
I Th | VulgCont | 2:2 | sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa solicitudine. | |
I Th | VulgCont | 2:4 | sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. | |
I Th | VulgCont | 2:5 | Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: | |
I Th | VulgCont | 2:7 | Cum possemus vobis oneri esse ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. | |
I Th | VulgCont | 2:8 | Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam charissimi nobis facti estis. | |
I Th | VulgCont | 2:9 | Memores enim estis fratres laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. | |
I Th | VulgCont | 2:10 | Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et iuste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: | |
I Th | VulgCont | 2:12 | deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum, et gloriam. | |
I Th | VulgCont | 2:13 | Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis Verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) Verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. | |
I Th | VulgCont | 2:14 | Vos enim imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quæ sunt in Iudæa in Christo Iesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudæis: | |
I Th | VulgCont | 2:15 | qui et Dominum occiderunt Iesum, et Prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, | |
I Th | VulgCont | 2:16 | prohibentes nos Gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. | |
I Th | VulgCont | 2:17 | Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: | |
I Th | VulgCont | 2:18 | quoniam voluimus venire ad vos: ego quidem Paulus, et semel, et iterum, sed impedivit nos Satanas. | |
I Th | VulgCont | 2:19 | Quæ est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum estis in adventu eius? | |