I THESSALONIANS
Chapter 4
I Th | VulgCont | 4:1 | De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. | |
I Th | VulgCont | 4:3 | Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, | |
I Th | VulgCont | 4:6 | et nequis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. | |
I Th | VulgCont | 4:8 | Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. | |
I Th | VulgCont | 4:9 | De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. | |
I Th | VulgCont | 4:10 | Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos fratres ut abundetis magis, | |
I Th | VulgCont | 4:11 | et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: | |
I Th | VulgCont | 4:13 | Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. | |
I Th | VulgCont | 4:14 | Si enim credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo. | |
I Th | VulgCont | 4:15 | Hoc enim vobis dicimus in Verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos, qui dormierunt. | |
I Th | VulgCont | 4:16 | Quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. | |
I Th | VulgCont | 4:17 | Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. | |