I THESSALONIANS
Chapter 4
I Th | Vulgate | 4:1 | de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis | |
I Th | Vulgate | 4:4 | ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore | |
I Th | Vulgate | 4:6 | ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus | |
I Th | Vulgate | 4:8 | itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis | |
I Th | Vulgate | 4:9 | de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem | |
I Th | Vulgate | 4:10 | etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis | |
I Th | Vulgate | 4:11 | et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis | |
I Th | Vulgate | 4:13 | nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent | |
I Th | Vulgate | 4:14 | si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo | |
I Th | Vulgate | 4:15 | hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt | |
I Th | Vulgate | 4:16 | quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi | |
I Th | Vulgate | 4:17 | deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus | |