Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Ti VulgHetz 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostræ:
I Ti VulgHetz 1:2  Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
I Ti VulgHetz 1:3  Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,
I Ti VulgHetz 1:4  neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
I Ti VulgHetz 1:5  Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
I Ti VulgHetz 1:6  A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
I Ti VulgHetz 1:7  volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
I Ti VulgHetz 1:8  Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
I Ti VulgHetz 1:9  sciens hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
I Ti VulgHetz 1:10  fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
I Ti VulgHetz 1:11  quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
I Ti VulgHetz 1:12  Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
I Ti VulgHetz 1:13  qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
I Ti VulgHetz 1:14  Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Iesu.
I Ti VulgHetz 1:15  Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
I Ti VulgHetz 1:16  Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
I Ti VulgHetz 1:17  Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
I Ti VulgHetz 1:18  Hoc præceptum commendo tibi fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
I Ti VulgHetz 1:19  habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
I Ti VulgHetz 1:20  ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.