Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
I Ti VulgClem 3:1  Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
I Ti VulgClem 3:2  Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
I Ti VulgClem 3:3  non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
I Ti VulgClem 3:4  suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
I Ti VulgClem 3:5  Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?
I Ti VulgClem 3:6  Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
I Ti VulgClem 3:7  Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
I Ti VulgClem 3:8  Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
I Ti VulgClem 3:10  Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
I Ti VulgClem 3:11  Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
I Ti VulgClem 3:12  Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
I Ti VulgClem 3:13  Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
I Ti VulgClem 3:15  si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
I Ti VulgClem 3:16  Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.