I TIMOTHY
Chapter 4
I Ti | VulgClem | 4:1 | Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, | |
I Ti | VulgClem | 4:3 | prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. | |
I Ti | VulgClem | 4:4 | Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : | |
I Ti | VulgClem | 4:6 | Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. | |
I Ti | VulgClem | 4:8 | Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. | |
I Ti | VulgClem | 4:10 | In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. | |
I Ti | VulgClem | 4:12 | Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. | |
I Ti | VulgClem | 4:14 | Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. | |