Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
I Ti VulgClem 4:1  Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
I Ti VulgClem 4:2  in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
I Ti VulgClem 4:3  prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
I Ti VulgClem 4:4  Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
I Ti VulgClem 4:5  sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
I Ti VulgClem 4:6  Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
I Ti VulgClem 4:7  Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
I Ti VulgClem 4:8  Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
I Ti VulgClem 4:10  In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
I Ti VulgClem 4:12  Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
I Ti VulgClem 4:13  Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
I Ti VulgClem 4:14  Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
I Ti VulgClem 4:15  Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
I Ti VulgClem 4:16  Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.