I TIMOTHY
Chapter 2
I Ti | VulgClem | 2:1 | Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : | |
I Ti | VulgClem | 2:2 | pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : | |
I Ti | VulgClem | 2:7 | in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. | |
I Ti | VulgClem | 2:8 | Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. | |
I Ti | VulgClem | 2:9 | Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : | |
I Ti | VulgClem | 2:12 | Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. | |