Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
I Ti VulgClem 2:1  Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :
I Ti VulgClem 2:2  pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :
I Ti VulgClem 2:3  hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
I Ti VulgClem 2:4  qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
I Ti VulgClem 2:5  Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
I Ti VulgClem 2:6  qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :
I Ti VulgClem 2:7  in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
I Ti VulgClem 2:8  Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
I Ti VulgClem 2:9  Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :
I Ti VulgClem 2:10  sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
I Ti VulgClem 2:12  Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
I Ti VulgClem 2:14  et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
I Ti VulgClem 2:15  Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.