Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Ti VulgClem 1:1  Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,
I Ti VulgClem 1:2  Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
I Ti VulgClem 1:3  Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
I Ti VulgClem 1:4  neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
I Ti VulgClem 1:5  Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
I Ti VulgClem 1:6  A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
I Ti VulgClem 1:7  volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
I Ti VulgClem 1:8  Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :
I Ti VulgClem 1:9  sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
I Ti VulgClem 1:10  fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
I Ti VulgClem 1:11  quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
I Ti VulgClem 1:12  Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :
I Ti VulgClem 1:13  qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
I Ti VulgClem 1:14  Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
I Ti VulgClem 1:15  Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
I Ti VulgClem 1:16  Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
I Ti VulgClem 1:17  Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
I Ti VulgClem 1:18  Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
I Ti VulgClem 1:19  habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :
I Ti VulgClem 1:20  ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.