Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
I Ti Vulgate 4:1  Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
I Ti Vulgate 4:2  in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
I Ti Vulgate 4:3  prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
I Ti Vulgate 4:4  quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
I Ti Vulgate 4:6  haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
I Ti Vulgate 4:7  ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
I Ti Vulgate 4:8  nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
I Ti Vulgate 4:10  in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
I Ti Vulgate 4:12  nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
I Ti Vulgate 4:13  dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
I Ti Vulgate 4:14  noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
I Ti Vulgate 4:15  haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
I Ti Vulgate 4:16  adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt