Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
II C VulgClem 12:1  Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
II C VulgClem 12:2  Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
II C VulgClem 12:3  Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :
II C VulgClem 12:4  quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
II C VulgClem 12:5  Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
II C VulgClem 12:6  Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
II C VulgClem 12:7  Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.
II C VulgClem 12:8  Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :
II C VulgClem 12:9  et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
II C VulgClem 12:10  Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.
II C VulgClem 12:11  Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :
II C VulgClem 12:12  signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
II C VulgClem 12:13  Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.
II C VulgClem 12:14  Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
II C VulgClem 12:15  Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.
II C VulgClem 12:16  Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
II C VulgClem 12:17  Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?
II C VulgClem 12:18  Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?
II C VulgClem 12:19  Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram.
II C VulgClem 12:20  Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :
II C VulgClem 12:21  ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.