II CORINTHIANS
Chapter 4
II C | VulgCont | 4:1 | Ideo habentes administrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, | |
II C | VulgCont | 4:2 | sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. | |
II C | VulgCont | 4:4 | in quibus deus huius sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. | |
II C | VulgCont | 4:5 | Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Iesum: | |
II C | VulgCont | 4:6 | quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Iesu. | |
II C | VulgCont | 4:7 | Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. | |
II C | VulgCont | 4:8 | In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: | |
II C | VulgCont | 4:10 | semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. | |
II C | VulgCont | 4:11 | Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum: ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. | |
II C | VulgCont | 4:13 | Habentes autem eundem Spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, Propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: | |
II C | VulgCont | 4:14 | scientes quoniam qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit, et constituet vobiscum. | |
II C | VulgCont | 4:15 | Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. | |
II C | VulgCont | 4:16 | Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. | |
II C | VulgCont | 4:17 | Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, | |