Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
II K VulgCont 13:1  Anno vigesimo tertio Ioas filii Ochoziæ regis Iuda, regnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
II K VulgCont 13:2  Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, et non declinavit ab eis.
II K VulgCont 13:3  Iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Hazael regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.
II K VulgCont 13:4  Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriæ:
II K VulgCont 13:5  et dedit Dominus salvatorem Israeli, et liberatus est de manu regis Syriæ: habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
II K VulgCont 13:6  Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria.
II K VulgCont 13:7  Et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ.
II K VulgCont 13:8  Reliqua autem sermonum Ioachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo eius, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
II K VulgCont 13:9  Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Ioas filius eius pro eo.
II K VulgCont 13:10  Anno trigesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis,
II K VulgCont 13:11  et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulavit.
II K VulgCont 13:12  Reliqua autem sermonum Ioas, et universa quæ fecit, et fortitudo eius, quo modo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
II K VulgCont 13:13  Et dormivit Ioas cum patribus suis: Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
II K VulgCont 13:14  Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius.
II K VulgCont 13:15  Et ait illi Eliseus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas,
II K VulgCont 13:16  dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
II K VulgCont 13:17  et ait: Aperi fenestram Orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Iace sagittam. Et iecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.
II K VulgCont 13:18  Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,
II K VulgCont 13:19  iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.
II K VulgCont 13:20  Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.
II K VulgCont 13:21  Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
II K VulgCont 13:22  Igitur Hazael rex Syriæ afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz:
II K VulgCont 13:23  et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Iacob: et noluit disperdere eos, neque proiicere penitus usque in præsens tempus.
II K VulgCont 13:24  Mortuus est autem Hazael rex Syriæ, et regnavit Benadad filius eius pro eo.
II K VulgCont 13:25  Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure prælii, tribus vicibus percussit eum Ioas, et reddidit civitates Israel.