II KINGS
Chapter 3
II K | VulgSist | 3:1 | Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae. Regnavitque duodecim annis. | |
II K | VulgSist | 3:2 | Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater eius. | |
II K | VulgSist | 3:3 | Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis. | |
II K | VulgSist | 3:4 | Porro Mesa rex Moab, nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. | |
II K | VulgSist | 3:5 | Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. | |
II K | VulgSist | 3:6 | Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel. | |
II K | VulgSist | 3:7 | Misitque ad Iosaphat regem Iuda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: et equi mei, equi tui. | |
II K | VulgSist | 3:9 | Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Iuda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et iumentis, quae sequebantur eos. | |
II K | VulgSist | 3:10 | Dixitque rex Israel: Heu heu heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab. | |
II K | VulgSist | 3:11 | Et ait Iosaphat: Est ne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae. | |
II K | VulgSist | 3:12 | Et ait Iosaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Iosaphat rex Iuda, et rex Edom. | |
II K | VulgSist | 3:13 | Dixit autem Eliseus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui, et matris tuae. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab? | |
II K | VulgSist | 3:14 | Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. | |
II K | VulgSist | 3:15 | Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: | |
II K | VulgSist | 3:17 | Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et iumenta vestra. | |
II K | VulgSist | 3:18 | Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. | |
II K | VulgSist | 3:19 | Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. | |
II K | VulgSist | 3:20 | Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. | |
II K | VulgSist | 3:21 | Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. | |
II K | VulgSist | 3:22 | Primoque mane surgentes, et orto iam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae econtra aquas rubras quasi sanguinem, | |
II K | VulgSist | 3:23 | dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo: nunc perge ad praedam Moab. | |
II K | VulgSist | 3:24 | Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, | |
II K | VulgSist | 3:25 | et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. | |
II K | VulgSist | 3:26 | Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladios, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. | |