Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 21
II S VulgHetz 21:1  Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Proper Saul, et domum eius sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
II S VulgHetz 21:2  Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos. (Porro Gabaonitæ non erant de filiis Israel, sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israel iuraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Iuda.)
II S VulgHetz 21:3  Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini?
II S VulgHetz 21:4  Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super argento et auro quæstio, sed contra Saul, et contra domum eius: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?
II S VulgHetz 21:5  Qui dixerunt regi: Virum, qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel.
II S VulgHetz 21:6  Dentur nobis septem viri de filiis eius, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
II S VulgHetz 21:7  Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathæ filii Saul, propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
II S VulgHetz 21:8  Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aia, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiæ Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
II S VulgHetz 21:9  et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
II S VulgHetz 21:10  Tollens autem Respha filia Aia, cilicium substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
II S VulgHetz 21:11  Et nunciata sunt David quæ fecerat Respha, filia Aia, concubina Saul.
II S VulgHetz 21:12  Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Ionathæ filii eius a viris Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe:
II S VulgHetz 21:13  et asportavit inde ossa Saul, et ossa Ionathæ filii eius: et colligentes ossa eorum, qui affixi fuerant,
II S VulgHetz 21:14  sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathæ filii eius in Terra Beniamin, in latere, in sepulchro Cis patris eius: feceruntque omnia, quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc.
II S VulgHetz 21:15  Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,
II S VulgHetz 21:16  Iesbibenob, qui fuit de genere arapha, cuius ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
II S VulgHetz 21:17  Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tunc iuraverunt viri David, dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel.
II S VulgHetz 21:18  Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe arapha de genere gigantum.
II S VulgHetz 21:19  Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethæum, cuius hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium.
II S VulgHetz 21:20  Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti quattuor, et erat de origine arapha.
II S VulgHetz 21:21  Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Ionathan filius Samaa fratris David.
II S VulgHetz 21:22  Hi quattuor nati sunt de arapha in Geth, et ceciderunt in manu David, et servorum eius.