Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 11
II S VulgHetz 11:1  Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Ierusalem.
II S VulgHetz 11:2  Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem, ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde.
II S VulgHetz 11:3  Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nunciatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.
II S VulgHetz 11:4  Missis itaque David nunciis, tulit eam. quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua:
II S VulgHetz 11:5  et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nunciavit David, et ait: Concepi.
II S VulgHetz 11:6  Misit autem David ad Ioab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Ioab Uriam ad David.
II S VulgHetz 11:7  Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Ioab, et populus, et quomodo administraretur bellum.
II S VulgHetz 11:8  et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
II S VulgHetz 11:9  Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam.
II S VulgHetz 11:10  Nunciatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam?
II S VulgHetz 11:11  Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ non faciam rem hanc.
II S VulgHetz 11:12  Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Ierusalem in die illa et altera:
II S VulgHetz 11:13  et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.
II S VulgHetz 11:14  Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Ioab: misitque per manum Uriæ,
II S VulgHetz 11:15  scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat.
II S VulgHetz 11:16  Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.
II S VulgHetz 11:17  Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.
II S VulgHetz 11:18  Misit itaque Ioab, et nunciavit David omnia verba prælii:
II S VulgHetz 11:19  præcepitque nuncio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
II S VulgHetz 11:20  si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut præliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?
II S VulgHetz 11:21  Quis percussit Abimelech filium Ierobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes? quare iuxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit.
II S VulgHetz 11:22  Abiit ergo nuncius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Ioab.
II S VulgHetz 11:23  Et dixit nuncius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.
II S VulgHetz 11:24  Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quinetiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est.
II S VulgHetz 11:25  Et dixit David ad nuncium: Hæc dices Ioab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos.
II S VulgHetz 11:26  Audivit autem uxor Uriæ, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.
II S VulgHetz 11:27  Transacto autem luctu misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino.