II SAMUEL
Chapter 1
II S | VulgHetz | 1:1 | Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. | |
II S | VulgHetz | 1:2 | In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput. et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. | |
II S | VulgHetz | 1:4 | Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Ionathas filius eius interierunt. | |
II S | VulgHetz | 1:5 | Dixitque David ad adolescentem, qui nunciabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Ionathas filius eius? | |
II S | VulgHetz | 1:6 | Et ait adolescens, qui nunciabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei, | |
II S | VulgHetz | 1:9 | Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. | |
II S | VulgHetz | 1:10 | Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. | |
II S | VulgHetz | 1:12 | et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Ionathan filium eius, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio. | |
II S | VulgHetz | 1:13 | Dixitque David ad iuvenem qui nunciaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. | |
II S | VulgHetz | 1:14 | Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? | |
II S | VulgHetz | 1:15 | Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. | |
II S | VulgHetz | 1:16 | Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. | |
II S | VulgHetz | 1:17 | Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul, et super Ionathan filium eius, | |
II S | VulgHetz | 1:18 | (et præcepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in Libro iustorum.) Et ait: Considera Israel pro his, qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati. | |
II S | VulgHetz | 1:20 | Nolite annunciare in Geth, neque annuncietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim, ne exultent filiæ incircumcisorum. | |
II S | VulgHetz | 1:21 | Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. | |
II S | VulgHetz | 1:22 | A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Ionathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. | |
II S | VulgHetz | 1:23 | Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. | |
II S | VulgHetz | 1:24 | Filiæ Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro. | |
II S | VulgHetz | 1:26 | Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. | |