II SAMUEL
Chapter 5
II S | VulgHetz | 5:1 | Et venerunt universæ tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum, et caro tua sumus. | |
II S | VulgHetz | 5:2 | Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel. | |
II S | VulgHetz | 5:3 | Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel. | |
II S | VulgHetz | 5:4 | Filius triginta annorum erat David, cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit. | |
II S | VulgHetz | 5:5 | In Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus: in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. | |
II S | VulgHetz | 5:6 | Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Ierusalem, ad Iebusæum habitatorem terræ: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. | |
II S | VulgHetz | 5:8 | Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Iebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum. | |
II S | VulgHetz | 5:9 | Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, Civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. | |
II S | VulgHetz | 5:10 | Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. | |
II S | VulgHetz | 5:11 | Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. | |
II S | VulgHetz | 5:12 | Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. | |
II S | VulgHetz | 5:13 | Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiæ: | |
II S | VulgHetz | 5:14 | et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem, Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, | |
II S | VulgHetz | 5:17 | Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israel: et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium. | |
II S | VulgHetz | 5:19 | et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. | |
II S | VulgHetz | 5:20 | Venit ergo David in Baal Pharasim. et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. | |
II S | VulgHetz | 5:22 | Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in Valle Raphaim. | |
II S | VulgHetz | 5:23 | Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. | |
II S | VulgHetz | 5:24 | Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. | |