II SAMUEL
Chapter 22
II S | VulgHetz | 22:1 | Locutus est autem David Domino verba carminis huius, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. | |
II S | VulgHetz | 22:3 | Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me. | |
II S | VulgHetz | 22:7 | In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. | |
II S | VulgHetz | 22:8 | Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis. | |
II S | VulgHetz | 22:9 | Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabit: carbones succensi sunt ab eo. | |
II S | VulgHetz | 22:16 | Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. | |
II S | VulgHetz | 22:18 | Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. | |
II S | VulgHetz | 22:21 | Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. | |
II S | VulgHetz | 22:25 | Et restituet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum, in conspectu oculorum suorum. | |
II S | VulgHetz | 22:31 | Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. | |
II S | VulgHetz | 22:43 | Delebo eos ut pulverem terræ: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. | |
II S | VulgHetz | 22:44 | Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput Gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi. | |
II S | VulgHetz | 22:49 | Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me: | |