Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
II S VulgHetz 8:1  Factum est autem post hæc percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David Frenum tributi de manu Philisthiim.
II S VulgHetz 8:2  Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
II S VulgHetz 8:3  Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
II S VulgHetz 8:4  Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
II S VulgHetz 8:5  Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
II S VulgHetz 8:6  Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
II S VulgHetz 8:7  Et tulit David arma aurea, quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem.
II S VulgHetz 8:8  Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer tulit rex David æs multum nimis.
II S VulgHetz 8:9  Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
II S VulgHetz 8:10  et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
II S VulgHetz 8:11  quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quæ sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat,
II S VulgHetz 8:12  de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
II S VulgHetz 8:13  Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in Valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus:
II S VulgHetz 8:14  et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David. et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
II S VulgHetz 8:15  Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
II S VulgHetz 8:16  Ioab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis:
II S VulgHetz 8:17  et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
II S VulgHetz 8:18  Banaias autem filius Ioiadæ super cerethi et phelethi: filii autem David sacerdotes erant.