Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
II T VulgHetz 3:1  De cetero fratres orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
II T VulgHetz 3:2  et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
II T VulgHetz 3:3  Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
II T VulgHetz 3:4  Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
II T VulgHetz 3:5  Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi.
II T VulgHetz 3:6  Denunciamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
II T VulgHetz 3:7  Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
II T VulgHetz 3:8  neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
II T VulgHetz 3:9  Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
II T VulgHetz 3:10  Nam et cum essemus apud vos, hoc denunciabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
II T VulgHetz 3:11  Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
II T VulgHetz 3:12  Iis autem, qui eiusmodi sunt, denunciemus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
II T VulgHetz 3:14  Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
II T VulgHetz 3:15  et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
II T VulgHetz 3:16  Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
II T VulgHetz 3:17  Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola. ita scribo.
II T VulgHetz 3:18  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.