II TIMOTHY
Chapter 3
II T | Vulgate | 3:2 | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti | |
II T | Vulgate | 3:6 | ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis | |
II T | Vulgate | 3:8 | quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem | |
II T | Vulgate | 3:9 | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit | |
II T | Vulgate | 3:10 | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam | |
II T | Vulgate | 3:11 | persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus | |
II T | Vulgate | 3:13 | mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes | |
II T | Vulgate | 3:15 | et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu | |
II T | Vulgate | 3:16 | omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia | |