JAMES
Chapter 4
Jame | Vulgate | 4:1 | unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris | |
Jame | Vulgate | 4:2 | concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis | |
Jame | Vulgate | 4:3 | petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis | |
Jame | Vulgate | 4:4 | adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur | |
Jame | Vulgate | 4:5 | aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis | |
Jame | Vulgate | 4:6 | maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam | |
Jame | Vulgate | 4:8 | adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo | |
Jame | Vulgate | 4:9 | miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem | |
Jame | Vulgate | 4:11 | nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex | |
Jame | Vulgate | 4:12 | unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum | |
Jame | Vulgate | 4:13 | ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus | |
Jame | Vulgate | 4:14 | qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur | |