Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Jame Vulgate 2:1  fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
Jame Vulgate 2:2  etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
Jame Vulgate 2:3  et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
Jame Vulgate 2:4  nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
Jame Vulgate 2:5  audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
Jame Vulgate 2:6  vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
Jame Vulgate 2:7  nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
Jame Vulgate 2:8  si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
Jame Vulgate 2:9  si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
Jame Vulgate 2:10  quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
Jame Vulgate 2:11  qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
Jame Vulgate 2:12  sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
Jame Vulgate 2:13  iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
Jame Vulgate 2:14  quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
Jame Vulgate 2:15  si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
Jame Vulgate 2:16  dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
Jame Vulgate 2:17  sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
Jame Vulgate 2:18  sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
Jame Vulgate 2:19  tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
Jame Vulgate 2:20  vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
Jame Vulgate 2:21  Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
Jame Vulgate 2:22  vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
Jame Vulgate 2:23  et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
Jame Vulgate 2:24  videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
Jame Vulgate 2:25  similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
Jame Vulgate 2:26  sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est