JAMES
Chapter 1
Jame | Vulgate | 1:1 | Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem | |
Jame | Vulgate | 1:4 | patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes | |
Jame | Vulgate | 1:5 | si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei | |
Jame | Vulgate | 1:6 | postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur | |
Jame | Vulgate | 1:11 | exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet | |
Jame | Vulgate | 1:12 | beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se | |
Jame | Vulgate | 1:13 | nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat | |
Jame | Vulgate | 1:15 | dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem | |
Jame | Vulgate | 1:17 | omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio | |
Jame | Vulgate | 1:19 | scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram | |
Jame | Vulgate | 1:21 | propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras | |
Jame | Vulgate | 1:23 | quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo | |
Jame | Vulgate | 1:25 | qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit | |
Jame | Vulgate | 1:26 | si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio | |