Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Jame Vulgate 5:1  age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
Jame Vulgate 5:2  divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
Jame Vulgate 5:3  aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
Jame Vulgate 5:4  ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
Jame Vulgate 5:5  epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
Jame Vulgate 5:6  addixistis occidistis iustum non resistit vobis
Jame Vulgate 5:7  patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
Jame Vulgate 5:8  patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
Jame Vulgate 5:9  nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
Jame Vulgate 5:10  exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
Jame Vulgate 5:11  ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
Jame Vulgate 5:12  ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
Jame Vulgate 5:13  tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
Jame Vulgate 5:14  infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
Jame Vulgate 5:15  et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
Jame Vulgate 5:16  confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
Jame Vulgate 5:17  Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
Jame Vulgate 5:18  et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
Jame Vulgate 5:19  fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
Jame Vulgate 5:20  scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum