JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 1
Jere | VulgSist | 1:1 | Verba Ieremiae filii Helciae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in Terra Beniamin. | |
Jere | VulgSist | 1:2 | Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius. | |
Jere | VulgSist | 1:3 | Et factum est in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto. | |
Jere | VulgSist | 1:5 | Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te. | |
Jere | VulgSist | 1:7 | Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis: et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. | |
Jere | VulgSist | 1:9 | Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: | |
Jere | VulgSist | 1:10 | ecce constitui te hodie super Gentes, et super regna ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. | |
Jere | VulgSist | 1:11 | Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. | |
Jere | VulgSist | 1:12 | Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud. | |
Jere | VulgSist | 1:13 | Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis. | |
Jere | VulgSist | 1:14 | Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrae. | |
Jere | VulgSist | 1:15 | quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super universas urbes Iuda. | |
Jere | VulgSist | 1:16 | Et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. | |
Jere | VulgSist | 1:17 | Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum. | |
Jere | VulgSist | 1:18 | Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae. | |