Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 37
Jere VulgSist 37:1  Et regnavit rex Sedechias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioakim: quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in Terra Iuda:
Jere VulgSist 37:2  Et non obedivit ipse, et servi eius, et populus terrae verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae.
Jere VulgSist 37:3  Et misit rex Sedechias Iuchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Ieremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
Jere VulgSist 37:4  Ieremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto: et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuncium, recesserunt ab Ierusalem.
Jere VulgSist 37:5  Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam, dicens:
Jere VulgSist 37:6  Haec dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Iuda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum.
Jere VulgSist 37:7  et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc: et capient eam, et succendent eam igne.
Jere VulgSist 37:8  Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei, quia non abibunt.
Jere VulgSist 37:9  Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati: singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igne.
Jere VulgSist 37:10  Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum Pharaonis,
Jere VulgSist 37:11  egressus est Ieremias de Ierusalem ut iret in Terram Beniamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
Jere VulgSist 37:12  Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Ierias, filius Selemiae filii Hananiae, et apprehendit Ieremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeos profugis.
Jere VulgSist 37:13  Et respondit Ieremias: Falsum est, non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum: sed comprehendit Ierias Ieremiam, et adduxit eum ad principes.
Jere VulgSist 37:14  Quam ob rem irati principes contra Ieremiam, caesum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem.
Jere VulgSist 37:15  Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Ieremias diebus multis.
Jere VulgSist 37:16  Mittens autem Sedechias rex tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Ieremias: Est. Et ait: In manus regis Babylonis traderis.
Jere VulgSist 37:17  Et dixit Ieremias ad regem Sedechiam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?
Jere VulgSist 37:18  Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?
Jere VulgSist 37:19  Nunc ergo audi obsecro domine mi rex: Valeat deprecatio mea in conspectu tuo: et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi.
Jere VulgSist 37:20  Praecepit ergo rex Sedechias ut traderetur Ieremias in vestibulo carceris: et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Ieremias in vestibulo carceris.