Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 37
Jere VulgHetz 37:1  Et regnavit rex Sedecias filius Iosiæ pro Iechonia filio Ioakim: quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in Terra Iuda:
Jere VulgHetz 37:2  Et non obedivit ipse, et servi eius, et populus terræ verbis Domini, quæ locutus est in manu Ieremiæ prophetæ.
Jere VulgHetz 37:3  Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad Ieremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
Jere VulgHetz 37:4  Ieremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto: et audientes Chaldæi, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium, recesserunt ab Ierusalem.
Jere VulgHetz 37:5  Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam, dicens:
Jere VulgHetz 37:6  Hæc dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Iuda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum.
Jere VulgHetz 37:7  et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc: et capient eam, et succendent eam igni.
Jere VulgHetz 37:8  Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi, quia non abibunt.
Jere VulgHetz 37:9  Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldæorum, qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati: singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
Jere VulgHetz 37:10  Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Ierusalem propter exercitum Pharaonis,
Jere VulgHetz 37:11  egressus est Ieremias de Ierusalem ut iret in Terram Beniamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
Jere VulgHetz 37:12  Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Ierias, filius Selemiæ filii Hananiæ, et apprehendit Ieremiam prophetam, dicens: Ad Chaldæos profugis.
Jere VulgHetz 37:13  Et respondit Ieremias: Falsum est, non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum: sed comprehendit Ierias Ieremiam, et adduxit eum ad principes.
Jere VulgHetz 37:14  Quam ob rem irati principes contra Ieremiam, cæsum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem.
Jere VulgHetz 37:15  Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Ieremias diebus multis.
Jere VulgHetz 37:16  Mittens autem Sedecias rex tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Ieremias: Est. Et ait: In manus regis Babylonis traderis.
Jere VulgHetz 37:17  Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?
Jere VulgHetz 37:18  Ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?
Jere VulgHetz 37:19  Nunc ergo audi obsecro domine mi rex: Valeat deprecatio mea in conspectu tuo: et ne me remittas in domum Ionathan scribæ, ne moriar ibi.
Jere VulgHetz 37:20  Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Ieremias in vestibulo carceris: et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Ieremias in vestibulo carceris.