JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 48
Jere | VulgHetz | 48:1 | Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis, et tremuit. | |
Jere | VulgHetz | 48:2 | Non est ultra exultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente. ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. | |
Jere | VulgHetz | 48:5 | Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: | |
Jere | VulgHetz | 48:7 | Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius, et principes eius simul. | |
Jere | VulgHetz | 48:8 | Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit Dominus: | |
Jere | VulgHetz | 48:9 | Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates eius desertæ erunt, et inhabitabiles. | |
Jere | VulgHetz | 48:10 | Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. | |
Jere | VulgHetz | 48:11 | Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fœcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. | |
Jere | VulgHetz | 48:12 | Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa eius exhaurient, et lagunculas eorum collident. | |
Jere | VulgHetz | 48:13 | Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. | |
Jere | VulgHetz | 48:15 | Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt: et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem: ait rex, Dominus exercituum nomen eius. | |
Jere | VulgHetz | 48:17 | Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu eius, et universi, qui scitis nomen eius, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? | |
Jere | VulgHetz | 48:18 | Descende de gloria, et sede in siti habitatio filiæ Dibon: quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. | |
Jere | VulgHetz | 48:19 | In via sta, et prospice habitatio Aroer: interroga fugientem: et ei, qui evasit, dic: Quid accidit? | |
Jere | VulgHetz | 48:20 | Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate, et clamate, annunciate in Arnon, quoniam vastata est Moab. | |
Jere | VulgHetz | 48:21 | Et iudicium venit ad terram campestrem: super Helon, et super Iasa, et super Mephaath, | |
Jere | VulgHetz | 48:24 | et super Carioth, et super Bosra: et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe, et quæ prope sunt. | |
Jere | VulgHetz | 48:26 | Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse: | |
Jere | VulgHetz | 48:27 | fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua, quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. | |
Jere | VulgHetz | 48:28 | Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. | |
Jere | VulgHetz | 48:29 | Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius. | |
Jere | VulgHetz | 48:30 | Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius: et quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere. | |
Jere | VulgHetz | 48:31 | Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes. | |
Jere | VulgHetz | 48:32 | De planctu Iazer plorabo tibi vinea Sabama: propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Iazer pervenerunt: super messem tuam, et vindemiam tuam prædo irruit. | |
Jere | VulgHetz | 48:33 | Ablata est lætitia et exultatio de Carmelo, et de Terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. | |
Jere | VulgHetz | 48:34 | De clamore Hesebon usque Eleale, et Iasa, dederunt vocem suam: a Segor usque ad Oronaim vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. | |
Jere | VulgHetz | 48:35 | Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis eius. | |
Jere | VulgHetz | 48:36 | Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit: et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. | |
Jere | VulgHetz | 48:37 | Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium. | |
Jere | VulgHetz | 48:38 | Super omnia tecta Moab, et in plateis eius omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. | |
Jere | VulgHetz | 48:39 | Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo deiecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. | |
Jere | VulgHetz | 48:41 | Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis. | |
Jere | VulgHetz | 48:44 | Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam: et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. | |
Jere | VulgHetz | 48:45 | In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes: quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. | |
Jere | VulgHetz | 48:46 | Væ tibi Moab, periisti popule Chamos: quia comprehensi sunt filii tui, et filiæ tuæ in captivitatem. | |