JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 6
Jere | VulgHetz | 6:1 | Confortamini filii Beniamin in medio Ierusalem, et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum: quia malum visum est ab Aquilone, et contritio magna. | |
Jere | VulgHetz | 6:3 | Ad eam venient pastores, et greges eorum: fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt. | |
Jere | VulgHetz | 6:4 | Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi. | |
Jere | VulgHetz | 6:6 | Quia hæc dicit Dominus exercituum: Cædite lignum eius, et fundite circa Ierusalem aggerem: hæc est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. | |
Jere | VulgHetz | 6:7 | Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam: iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. | |
Jere | VulgHetz | 6:8 | Erudire Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem. | |
Jere | VulgHetz | 6:9 | Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel: converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. | |
Jere | VulgHetz | 6:10 | Cui loquar? et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium: et non suscipient illud. | |
Jere | VulgHetz | 6:11 | Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens: effunde super parvulum foris, et super consilium iuvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. | |
Jere | VulgHetz | 6:12 | Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter: quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. | |
Jere | VulgHetz | 6:13 | A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiæ student: et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. | |
Jere | VulgHetz | 6:14 | Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax: et non erat pax. | |
Jere | VulgHetz | 6:15 | Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. | |
Jere | VulgHetz | 6:16 | Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. | |
Jere | VulgHetz | 6:17 | Et constitui super vos speculatores. Audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus. | |
Jere | VulgHetz | 6:19 | Audi terra: Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius: quia verba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. | |
Jere | VulgHetz | 6:20 | Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. | |
Jere | VulgHetz | 6:21 | Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas, et ruent in eis patres et filii simul, vicinus, et proximus peribunt. | |
Jere | VulgHetz | 6:22 | Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. | |
Jere | VulgHetz | 6:23 | Sagittam et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur. vox eius quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium, adversum te filia Sion. | |
Jere | VulgHetz | 6:24 | Audivimus famam eius, dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. | |
Jere | VulgHetz | 6:25 | Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis: quoniam gladius inimici pavor in circuitu. | |
Jere | VulgHetz | 6:26 | Filia populi mei accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. | |
Jere | VulgHetz | 6:28 | Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupta sunt. | |
Jere | VulgHetz | 6:29 | Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. | |