Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 35
Jere VulgHetz 35:1  Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, dicens:
Jere VulgHetz 35:2  Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
Jere VulgHetz 35:3  Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiæ filii Habsaniæ, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum Rechabitarum:
Jere VulgHetz 35:4  Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Iegedeliæ hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
Jere VulgHetz 35:5  Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum.
Jere VulgHetz 35:6  Qui responderunt: Non bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum:
Jere VulgHetz 35:7  Et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ, in qua vos peregrinamini.
Jere VulgHetz 35:8  Obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ:
Jere VulgHetz 35:9  et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
Jere VulgHetz 35:10  sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, quæ præcepit nobis Ionadab pater noster.
Jere VulgHetz 35:11  Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Ierusalem.
Jere VulgHetz 35:13  Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus?
Jere VulgHetz 35:14  Prævaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
Jere VulgHetz 35:15  Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
Jere VulgHetz 35:16  Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
Jere VulgHetz 35:17  Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
Jere VulgHetz 35:18  Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis præcepto Ionadab patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis universa, quæ præcepit vobis:
Jere VulgHetz 35:19  Propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.