JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 35
Jere | VulgHetz | 35:1 | Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, dicens: | |
Jere | VulgHetz | 35:2 | Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. | |
Jere | VulgHetz | 35:3 | Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiæ filii Habsaniæ, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum Rechabitarum: | |
Jere | VulgHetz | 35:4 | Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Iegedeliæ hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli. | |
Jere | VulgHetz | 35:5 | Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum. | |
Jere | VulgHetz | 35:6 | Qui responderunt: Non bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum: | |
Jere | VulgHetz | 35:7 | Et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ, in qua vos peregrinamini. | |
Jere | VulgHetz | 35:8 | Obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ: | |
Jere | VulgHetz | 35:9 | et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: | |
Jere | VulgHetz | 35:10 | sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, quæ præcepit nobis Ionadab pater noster. | |
Jere | VulgHetz | 35:11 | Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Ierusalem. | |
Jere | VulgHetz | 35:13 | Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus? | |
Jere | VulgHetz | 35:14 | Prævaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. | |
Jere | VulgHetz | 35:15 | Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me. | |
Jere | VulgHetz | 35:16 | Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. | |
Jere | VulgHetz | 35:17 | Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi. | |
Jere | VulgHetz | 35:18 | Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis præcepto Ionadab patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis universa, quæ præcepit vobis: | |