JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 38
| Jere | VulgSist | 38:1 | Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Iuchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones, quos Ieremias loquebatur ad omnem populum, dicens: | |
| Jere | VulgSist | 38:2 | Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius sospes et vivens. | |
| Jere | VulgSist | 38:3 | Haec dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam. | |
| Jere | VulgSist | 38:4 | Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos iuxta verba haec: siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum. | |
| Jere | VulgSist | 38:5 | Et dixit rex Sedechias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare. | |
| Jere | VulgSist | 38:6 | Tulerunt ergo Ieremiam, et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Ieremias in coenum. | |
| Jere | VulgSist | 38:7 | Audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus, qui erat in domo regis quod misissent Ieremiam in lacum: porro rex sedebat in porta Beniamin. | |
| Jere | VulgSist | 38:9 | Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame, non sunt enim panes ultra in civitate. | |
| Jere | VulgSist | 38:10 | Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Ieremiam prophetam de lacu antequam moriatur. | |
| Jere | VulgSist | 38:11 | Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario: et tulit inde veteres pannos et antiqua vestimenta, quae computruerant, et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos. | |
| Jere | VulgSist | 38:12 | Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida sub cubito manuum tuarum: et super funes: fecit ergo Ieremias sic: | |
| Jere | VulgSist | 38:13 | Et extraxerunt Ieremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Ieremias in vestibulo carceris. | |
| Jere | VulgSist | 38:14 | Et misit rex Sedechias, et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Ieremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. | |
| Jere | VulgSist | 38:15 | Dixit autem Ieremias ad Sedechias: Si annunciavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies. | |
| Jere | VulgSist | 38:16 | Iuravit ergo rex Sedechias Ieremiae clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum, qui quaerunt animam tuam. | |
| Jere | VulgSist | 38:17 | Et dixit Ieremias ad Sedechias: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igne: et salvus eris tu, et domus tua. | |
| Jere | VulgSist | 38:18 | Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igne: et tu non effugies de manu eorum. | |
| Jere | VulgSist | 38:19 | Et dixit rex Sedechias ad Ieremiam: Solicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos: ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. | |
| Jere | VulgSist | 38:20 | Respondit autem Ieremias: Non te tradent. audi quaeso vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. | |
| Jere | VulgSist | 38:22 | Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iuda, educentur ad principes regis Babylonis: et ipsae dicent: Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui, demerserunt in coeno, et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. | |
| Jere | VulgSist | 38:23 | Et omnes uxores tuae, et filii tui educentur ad Chaldaeos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris: et civitatem hanc comburet igne. | |
| Jere | VulgSist | 38:25 | Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex: | |
| Jere | VulgSist | 38:26 | Dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer. | |
| Jere | VulgSist | 38:27 | Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam, et interrogaverunt eum: et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex, et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. | |