Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 42
Job VulgCont 42:2  Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Job VulgCont 42:3  Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
Job VulgCont 42:4  Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
Job VulgCont 42:5  Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
Job VulgCont 42:6  Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
Job VulgCont 42:7  Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob.
Job VulgCont 42:8  Sumite ergo vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis: Iob autem servus meum orabit pro vobis: faciem eius suscipiam ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Iob.
Job VulgCont 42:9  Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.
Job VulgCont 42:10  Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Iob, duplicia.
Job VulgCont 42:11  Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Job VulgCont 42:12  Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinæ.
Job VulgCont 42:14  Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii.
Job VulgCont 42:15  Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Iob in universa terra: deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
Job VulgCont 42:16  Vixit autem Iob post hæc, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex, et plenus dierum.