Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 38
Job VulgCont 38:2  Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Job VulgCont 38:3  Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
Job VulgCont 38:4  Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi si habes intelligentiam.
Job VulgCont 38:5  Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
Job VulgCont 38:6  Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,
Job VulgCont 38:7  Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
Job VulgCont 38:8  Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:
Job VulgCont 38:9  Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
Job VulgCont 38:10  Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:
Job VulgCont 38:11  Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Job VulgCont 38:12  Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
Job VulgCont 38:13  Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
Job VulgCont 38:14  Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
Job VulgCont 38:15  Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Job VulgCont 38:16  Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
Job VulgCont 38:17  Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
Job VulgCont 38:18  Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia.
Job VulgCont 38:19  In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
Job VulgCont 38:20  Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
Job VulgCont 38:21  Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
Job VulgCont 38:22  Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
Job VulgCont 38:23  Quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
Job VulgCont 38:24  Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
Job VulgCont 38:25  Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Job VulgCont 38:26  Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Job VulgCont 38:27  Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
Job VulgCont 38:28  Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
Job VulgCont 38:29  De cuius utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
Job VulgCont 38:30  In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
Job VulgCont 38:31  Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
Job VulgCont 38:32  Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terræ consurgere facis?
Job VulgCont 38:33  Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem eius in terra?
Job VulgCont 38:34  Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Job VulgCont 38:35  Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
Job VulgCont 38:36  Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
Job VulgCont 38:37  Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet?
Job VulgCont 38:38  Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
Job VulgCont 38:39  Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum eius implebis,
Job VulgCont 38:40  Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
Job VulgCont 38:41  Quis præparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?