Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Job VulgCont 11:2  Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?
Job VulgCont 11:3  Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
Job VulgCont 11:4  Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Job VulgCont 11:5  Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Job VulgCont 11:6  Ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
Job VulgCont 11:7  Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Job VulgCont 11:8  Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
Job VulgCont 11:10  Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
Job VulgCont 11:11  Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?
Job VulgCont 11:12  Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Job VulgCont 11:13  Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
Job VulgCont 11:14  Si iniquitatem, quæ est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia:
Job VulgCont 11:15  Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.
Job VulgCont 11:16  Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
Job VulgCont 11:17  Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
Job VulgCont 11:18  Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
Job VulgCont 11:19  Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Job VulgCont 11:20  Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.