Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 29
Job VulgCont 29:1  Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
Job VulgCont 29:2  Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
Job VulgCont 29:3  Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris?
Job VulgCont 29:4  Sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo?
Job VulgCont 29:5  Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei?
Job VulgCont 29:6  Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei?
Job VulgCont 29:7  Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi?
Job VulgCont 29:8  Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
Job VulgCont 29:9  Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
Job VulgCont 29:10  Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
Job VulgCont 29:11  Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.
Job VulgCont 29:12  Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor.
Job VulgCont 29:13  Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
Job VulgCont 29:14  Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
Job VulgCont 29:16  Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
Job VulgCont 29:17  Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.
Job VulgCont 29:18  Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Job VulgCont 29:19  Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
Job VulgCont 29:20  Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Job VulgCont 29:21  Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
Job VulgCont 29:22  Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
Job VulgCont 29:23  Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Job VulgCont 29:24  Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
Job VulgCont 29:25  Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.