Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 4
Judi VulgSist 4:1  Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant in Terra Iuda, timuerunt valde a facie eius.
Judi VulgSist 4:2  Tremor, et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Ierusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.
Judi VulgSist 4:3  Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Iericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium:
Judi VulgSist 4:4  et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae.
Judi VulgSist 4:5  Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain, et universos, per quos viae transitus esse poterat,
Judi VulgSist 4:6  ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Ierusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.
Judi VulgSist 4:7  Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Judi VulgSist 4:8  Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum.
Judi VulgSist 4:9  Et induerunt se Sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio:
Judi VulgSist 4:10  et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium Gentibus.
Judi VulgSist 4:11  Tunc Eliachim, sacerdos Domini magnus, circuivit omnem Israel, allocutusque est eos,
Judi VulgSist 4:12  dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in ieiuniis, et orationibus in conspectu Domini.
Judi VulgSist 4:13  Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando deiecit:
Judi VulgSist 4:14  sic erunt universi hostes Israel: si perseveraveritis in hoc opere, quod coepistis.
Judi VulgSist 4:15  Ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,
Judi VulgSist 4:16  ita ut etiam hi, qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.
Judi VulgSist 4:17  Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.