MICAH
Chapter 7
Mica | VulgSist | 7:1 | Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae: non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. | |
Mica | VulgSist | 7:2 | Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur. | |
Mica | VulgSist | 7:3 | Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et iudex in reddendo est: et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. | |
Mica | VulgSist | 7:4 | Qui optimus in eis est, quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. | |
Mica | VulgSist | 7:5 | Nolite credere amico: et nolite confidere in duce: ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. | |
Mica | VulgSist | 7:6 | Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius. | |
Mica | VulgSist | 7:7 | Ego autem ad Dominum aspiciam, expectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus. | |
Mica | VulgSist | 7:8 | Ne laeteris inimica mea super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. | |
Mica | VulgSist | 7:9 | Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet, et faciat iudicium meum: educet me in lucem, videbo iustitiam eius. | |
Mica | VulgSist | 7:10 | Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. | |
Mica | VulgSist | 7:12 | In die illa usque ad te veniet Assur, et usque ad civitates munitas: et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. | |
Mica | VulgSist | 7:13 | Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. | |
Mica | VulgSist | 7:14 | Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu, in medio Carmeli: pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. | |
Mica | VulgSist | 7:16 | Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua: ponent manum super os, aures eorum surdae erunt. | |
Mica | VulgSist | 7:17 | Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia terrae turbabuntur de aedibus suis: Dominum Deum nostrum desiderabunt, et timebunt te. | |
Mica | VulgSist | 7:18 | Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. | |
Mica | VulgSist | 7:19 | Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra. | |