Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 36
Numb VulgHetz 36:1  Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir, filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt:
Numb VulgHetz 36:2  Tibi domino nostro præcepit Dominus ut Terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
Numb VulgHetz 36:3  quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur.
Numb VulgHetz 36:4  atque ita fiet, ut cum iubilæus, id est quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
Numb VulgHetz 36:5  Respondit Moyses filiis Israel, et Domino præcipiente, ait: Recte tribus filiorum Ioseph locuta est.
Numb VulgHetz 36:6  et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus:
Numb VulgHetz 36:7  ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
Numb VulgHetz 36:8  et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hereditas permaneat in familiis,
Numb VulgHetz 36:10  ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum:
Numb VulgHetz 36:11  et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa filiis patrui sui
Numb VulgHetz 36:12  de familia Manasse, qui fuit filius Ioseph: et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
Numb VulgHetz 36:13  Hæc sunt mandata atque iudicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho.