Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 6
Numb VulgHetz 6:2  Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
Numb VulgHetz 6:3  a vino, et omni, quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent
Numb VulgHetz 6:4  cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
Numb VulgHetz 6:5  Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput eius usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis eius.
Numb VulgHetz 6:6  Omni tempore consecrationis suæ super mortuum non ingredietur,
Numb VulgHetz 6:7  nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est.
Numb VulgHetz 6:8  Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.
Numb VulgHetz 6:9  Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.
Numb VulgHetz 6:10  in octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.
Numb VulgHetz 6:11  facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput eius in die illo:
Numb VulgHetz 6:12  et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio eius.
Numb VulgHetz 6:13  Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,
Numb VulgHetz 6:14  et offeret oblationes eius Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
Numb VulgHetz 6:15  canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum:
Numb VulgHetz 6:16  quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
Numb VulgHetz 6:17  Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.
Numb VulgHetz 6:18  Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos eius, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum.
Numb VulgHetz 6:19  Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput eius.
Numb VulgHetz 6:20  Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari iussum est, et femur. post hæc, potest bibere nazaræus vinum.
Numb VulgHetz 6:21  Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus eius. iuxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.
Numb VulgHetz 6:23  Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis:
Numb VulgHetz 6:25  Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
Numb VulgHetz 6:26  Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
Numb VulgHetz 6:27  Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.